Canticum Trium Puerorum

An explanation about this hymn can be found here.

Trium puerorum * cantemus hymnum, quem cantabant sancti in camino ignis, benedicentes Dominum. (T.P. Alleluia).

 
Dan. 3, 57-88 et 56

1. Benedicite, omnia opera Domini, Domino:* laudate et superexaltate eum in saecula.
2. Benedicite, caeli, Domino: *benedicite, Angeli Domini, Domino.
3. Benedicite, aquae omnes, quae super caelos sunt, Domino:* benedicite, omnis virtus Domino.
4. Benedicite, sol et luna, Domino:* benedicite, stellae caeli, Domino.
5. Benedicite, omnis imber et ros, Domino:* benedicite, omnes venti, Domino.
6. Benedicite, ignis et aestus, Domino:* benedicite, frigus et aestus, Domino.
7. Benedicite, rores et pruina, Domino:* benedicite, gelu et frigus, Domino.
8. Benedicite, glacies et nives, Domino:* benedicite, noctes et dies, Domino.
9. Benedicite, lux et tenebrae, Domino:* benedicite, fulgura et nubes, Domino.
10. Benedicat terra Dominum:* laudet et superexaltet eum in saecula.
11. Benedicite, montes et colles, Domino:* benedicite, universa germinantia in terra, Domino.
12. Benedicite, maria et flumina, Domino:* benedicite, fontes, Domino.
13. Benedicite, cete, et omnia, quae moventur in aquis, Domino:* benedicite, omnes volucres caeli, Domino.
14. Benedicite, omnes bestiae et pecora, Domino:* benedicite, filii hominum, Domino.
15. Benedic Israel Dominum:* laudate et superexaltate eum in saecula.
16. Benedicite, sacerdotes Domini, Domino:* benedicite, servi Domini, Domino.
17. Benedicite, spiritus, et animae iustorum, Domino:* benedicite, sancti, et humiles corde, Domino.
18. Benedicite, Anania, Azaria, Misael, Domino:* laudate et superexaltate eum in saecula.
19. Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu:* laudemus et superexaltemus eum in saecula.
20. Benedictus es in firmamento caeli:* et laudabilis, et gloriosus in saecula.

¶ Hic non dicitur Gloria Patri, neque Amen.
Psalmus 150

1. Laudate Dominum in sanctuario eius:* laudate eum in firmamento virtutis eius.
2. Laudate eum in magnabilus eius, *laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius.
3. Laudate eum in sono tubae:* laudate eum in psalterio, et cithara.
4. Laudate eum in tympano, et choro:* laudate eum in chordis, et organo.
5. Laudate eum in cymbalis benesonantibus: laudate eum in cymbalis iubilationis:* omne quod spirat, laudet Dominum.

Gloria Patri.
Trium puerorum * cantemus hymnum, quem cantabant sancti in camino ignis, benedicentes Dominum. (T.P. Alleluia).
Kyrie, eléison. Christe, eléison. Kyrie, eléison. Pater noster.
V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.
V. Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua.
R. Et sancti tui benedicant tibi.
V. Exsultabunt sancti in gloria.
R. Laetabuntur in cubilibus suis.
V. Non nobis, Domine, non nobis.
R. Sed nomini tuo da gloriam.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus
Deus, qui tribus pueris mitigasti flammas ignium: concede propitius; ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum. Actiones nostras, quaesumus, Domine, aspirando praeveni et adiuvando prosequere: ut cuncta nostra oratio et operatio a te semper incipiat, et per te coepta finiatur. Da nobis, quaesumus, Domine, vitiorum nostrorum flammas extinguere: qui beato Laurentio tribuisti tormentorum suorum incendia superare. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.